Rozmiar: 15909 bajtów

- 108 -

1336. Mai 29. Liegnitz.

Herzog Boleslaus mit seinen Söhnen Wenzel und Ludwig, verkauft der Stadt Liegnitz auf 13 Jahre den Zoll und die Landvogtei in Liegnitz unter der Bedingung, dass sie dem breslauer Bürger Peczco Brunonis jährlich 100 Mrk. für den Herzog bezahlt.

In nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gracia dux Slezie dominus Legniczensis recognoscimus vniuersis, quod una cum filiis nostris dilectis Wencezlao et Ludeuico, maturo nostrorum fidelium consilio et diligenti deliberacione prehabita, vt absolueremus et eximeremus a Pexcone Brunonis ciue Wratislauiensi ciues nostros Legniczie in centum marcis grossorum denariorum Polonici numeri redituum super ipsam ciuitatem nostram Legnicz ipsi Pexkoni venditis, rite et racionabiliter vendidimus consulibus nostris Legniczensibus, qui nunc sunt et pro tempore fuerint, nomine ciuitatis nostre Legnicz thelonium nostrum Legniczense et aduocaciam nostram prouincialem ibidem in Legnicz et in districtu Legniczensi cum omnibus pertinencijs suis videlicet czolgelt wulgariter dictam et alijs, jure et dominio, sicut ad nos dinoscitur pertinere ad tredecim annos immediate subsequentes a festo beati Nicolay proximo incipiendo, habendum et tenendum, ita quod quolibet anno C marcas grossorum Polonici numeri creditoribus dicti Pexonis Brunonis ex jussu nostro soluere teneantur, expiratis vero hijs tredecim annis, dictum thelonium et aduocacia prouincialis cum pertinencijs suis superius expressis ad nos, nostros heredes sicut antea deuoluentur, promittentes sine dolo una cum filiis nostris superius nominatis prefatos nostros consules seu ciues nostre ciuitatis Legnicz in dicta vendicione per nos, nostros heredes nec officiales dictis tredecim annis durantibus nullatenus impedire, ipsam vendicionem infringere vel cassare. In cujus r. t. datum Legnicz vigilia corporis Christi anno domini M°CCC tricesimo sexto, presentibus nostris fidelibus Stephano de Parchwicz, Jeschcone de Berndorf, Jeschkone de Buzewoy, Henrico Raspe, Gawim Abscacz, Henrico Landscrone et Gerlaco nostre curie notario, qui presencia conscripsit.

Altes Privilegb. p. 14b.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów